Bene advenisti in Vicipaediam!
- Anthropologia
- Archaeologia
- Civilitas
- Historia
- Ius
- Linguistica
- Oeconomia
- Philologia
- Philosophia
- Psychologia
- Scientia mediorum
- Scientia religionum
- Sociologia
Philologia est interpretatio litterarum et studium orationis contextae. Qui philologiae operam dat, philologus dicitur. Philologi est orationis vel eorum, ex quibus oratio contexta est, verborum sensum et significationem explicare et interpretari. Oratio contexta hodie textus dicitur. Textus, quibus philologi student, plerumque formam scriptam habent.
Quae supra dicta sunt definitionem recentiorem philologiae referunt. Constat philologiam compositam esse ex verbis q.s. philos (φίλος) 'amicus' et logos (λόγος), quod complures sensus et significationes habet. Itaque logos, cum etymologice a radice Indoeuropaea leg- 'legere, colligere; (col)loqui' deductum sit, initio 'sermonem' et 'dissertationem' significavit. Quae significatio apud Platonem viget, qui in Legibus (641e) Athenas "urbem philologam et polylogam" ('sermones amantem et multiloquam') describit; et Socratem in Phaedro (236e) facit se "virum philologum" ('sermones amantem') agnoscentem. Sed constat sermonem illum saepissime 'argumentationem' sive 'disputationem' esse; itaque Socrates in Platonis Theaeteto (161a) Theodorum, collocutorem suum, "philologum" (= argumentandi studiosum) appellat, quippe qui Socratem saccum argumentis plenum habeat.Theaet. 161a φιλόλογός γ᾽ εἶ ἀτεχνῶς καὶ χρηστός, ὦ Θεόδωρε, ὅτι με οἴει λόγων τινὰ εἶναι θύλακον ('sane argumentandi studiosissimus es ac vir frugi, o Theodore, qui me putes saccum quendam argumentorum esse')....Sanctus Michael daemonem vincit: sculptura Lutetiae. Festum S. Michaelis die 29 Septembris celebratur.
2022
- 8 Septembris: Obiit regina Britanniarum Elisabetha II anno aetatis suae nonagesimo septimo et regni sui septuagesimo primo. Cui successit filius rex Carolus III septuaginta tres annos natus.
- 6 Septembris: Elisabetha Truss prima ministra Britanniae nominata est.
- 30 Augusti: Moscuae obiit Michael Gorbačëv ultimus secretarius generalis, deinde praeses Unionis Sovieticae.
- 22 Iunii: Gravis terraemotus magnitudinis 5.9 in confinibus Afganiae et Pacistaniae accidit. Plus quam mille quingenti homines occisi sunt.
- 19 Iunii: Gustavus Petro, dux foederis Pacti Historici, praeses reipulblicae Columbiae electus est.
- 13 Iunii: E flumine Mecon in Cambosia maximus omnium umquam in aqua dulci relatorum piscium captatus est. Ille individuum speciei Urogymni polylepis est, cuius longitudo 3.98 metra, et cuius pondus paene 300 chiliogrammata est.
- 23 Maii: Secundum curatorem supremum Nationum Unitarum pro refugis copia profugorum in toto orbe terrarum numeratorum primum milies centena milia (100 000 000) superavit.
- 12 Maii: Primum imago foraminis atri in centro Viae Lacteae, galaxiae nostrae, siti et Sagittarius A* nominati edita est.
- 9 Maii: In insulis Philippinis Ferdinandus minor (Bongbong) Marcos per 59 centesima suffragiorum praeses repulicae electus est. Cuius pater Ferdinandus maior Marcos annis 1965 - 1989 pariter praeses Philippinarum fuit.
- 24 Aprilis: Emmanuel Macron iterum praeses rei publicae Franciae electus est.
- 28 Martii: Shanghaevi, maxima in urbe Sinarum, propter pandemiam COVID-19 omnes incolae (primum, sicut dictum est, per quattuor dies) includuntur.
Hanc paginam Latine converte s.t.p.:
en:Ankarana Reserve → ??
saeptum in Madagascaria
Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.
- Praefatio
- De recensendo
- Structura paginae
- Hierarchia paginarum
- Qualitas paginarum
- De orthographia
- De Latinitate
- De nominibus propriis
- Fontes nominum Latinorum
- De bibliographiis etc.
- De categoriis
- Paginae novae
- Paginae non annexae
- Omnes paginae
- Categoriarum caput
- Categoriarum arbor
- Categoriae paginarum admeliorandarum
- Harenarium
Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.
Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:
Victionarium Dictionarium liberum | |
Vicifons Fontes liberae | |
Vicicitatio Citationum collectio | |
Vicilibri Tractatus enchiridiaque | |
Vicivia Directorium viaticum liberum | |
Viciversitas Libera instrumenta discendi | |
Vicinuntii Nuntii liberi | |
Vicispecies Index specierum | |
Communia Thesaurus imaginum et sonorum | |
Vicidata Repositorium datorum liberum | |
MediaWiki Programma interretiale vici liberum | |
Meta Inceptorum Vicimediorum coordinatio | |
Incubator Vicipaediae nondum probatae |