Amor

E Vicititatione
Jump to navigation Jump to search

Verba allata[recencere]

Hellelil and Hildebrand
or
The Meeting on the Turret Stairs
(Frederick William Burton, 1864)
Pierre Auguste Cot (1873)
Wikipedia
Vicipaedia articulum habet de amore
  • Amantium irae amoris integratio est. Terentius
  • Amicitia semper rodest, amor et nocet.
  • Amicitiam trahit amor.
  • Amicule, deliciae, num is sum qui mentiar tibi?
  • Amor docet musicam.
  • Amor est conatus amicitiae faciendae ex pulchritudinis specie. Cicero
  • Amor est vitae essentia.
  • Amor et melle et felle est fecundissimus. Plautus
  • Amor librorum nos unit. Devisa
  • Amor non est medicabilis herbis. Ovidius
  • Amor omnia vincit. (vide atque: "Omnia vincit amor...")
  • Amor ordinem nescit.
  • Amor patriae nostra lex. Devisa
  • Amor timere neminem verus potest. Seneca
  • Amoris vulnus idem sanat, qui facit. Syrus
  • Bonum est pauxillum amare, insane non bonum est. Plautus
  • Cedit amor rebus: res age, tutus eris. Ovidius
  • Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Iuvenalis
  • Durius in terris nihil est quod vivat amante. Propertius
  • His amor unus erat pariterque in bella ruebant. Vergilius
  • Immoritur studiis et amore senescit habendi. Horatius
  • Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis. Vergilius
  • In amore forma plus valet, quam auctoritas. Syrus
  • Incitamentum amoris musica.
  • Omne in amore malum, si patiare, leve est. Propertius

Vide etiam[recencere]