Aboa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Aboa
Res apud Vicidata repertae:
Aboa: insigne
Civitas: Finnia
Locus: 60°27′6″N 22°16′12″E
Numerus incolarum: 187 604
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
https://www.turku.fi/sv Situs interretialis
Nomen officiale: Turku, Åbo, Або

Gestio

Praefectus: Minna Arve
Consilium: Turku City Council
Procuratio superior: Finnia Propria

Geographia

Superficies: 306.36 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Parainen, Aura (Finnia), Pöytyä, Mynämäki, Nousiainen, Rusko, Kaarina, Lieto, Raisio, Vallis Gratiae

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Aboa: situs
Via Universitatis (Yliopistonkatu) noctu

Aboa[1][2] (Finnice: Turku; IPA: [ˈturku], Suecice: Åbo) est urbs antiquissima Finniae et olim caput, quod nunc est caput provinciae Finniae Occidentalis et regionis Finniae Propriae. Per Aboam fluit Aurajoki fluvius, qui urbem in duas partes dividit, partem orientalem, quae dialecto Aboensi iocose nominatur täl pual jokke ('cis fluvium'), et partem occidentalem, quae autem tois pual jokke ('trans fluvium') vocatur. Aurajoki prope castellum Aboense in mare Balticum influit. Castellum Aboense et ecclesia Cathedralis Aboensis sunt duo notabilia loca visenda urbis. Cor quoddam Aboae forum mercatorium est, circum quod sita sunt tria pantopolia et ecclesia orthodoxa Aboensis. Prima universitas Finnica a Christina regina anno 1640 Aboae condita, quae Academia Regia Aboensis appellabatur, in Helsingiam post magnum incendium urbis 1827 translata est. Hodie Aboae sunt et Universitas Turkuensis (Finnice:Turun yliopisto) et Academia Aboensis (Suecice: Åbo Akademi), universitas studiosis Suecice loquentibus dedicata. Aboae urbes vicinae sunt Aura, Lundo, Nousis, Oppidum Sanctae Catharinae, Pargas, Poeytyae, Raesonia, Rusko, Vallis Gratiae, Wirmo.

Oppida coniuncta[recensere | fontem recensere]

Alia[recensere | fontem recensere]

Coniunctiones commercii tenet apud urbes:

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Clari homines Aboae versati[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato ..., vol. 2, p. 706
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs interretialis Aboae (Anglice, Finnice, Suecice)