Roman numeral 10000 CC DD.svg

Astrologia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Horoscopium erectum in diem 1 m. Ianuarii anni 2000 hora 12:01:00 a.m. Novi Eboraci in urbe.

Astrologia est ars ex astris interpretandi, cuius momenti sit quoddam tempus. Pariter ac augurium, quod astrorum loco animalibus utitur, astrologia ut species divinationis habetur. Peritus eius artis astrologus dicitur. Plurimi hanc artem fundatam credunt in propositione, ut eventus terrestres eventibus astrorum afficiantur.

Astrologi est spectare et ad punctum temporis, quo aliqua res vel homo natus est, et ad astrorum positiones aut praesentes aut futuras, ut ex eis iudicet aut temporis momentum idoneum seligat. Sunt alia artificia ad alios scopos conducentia, ut ad urbes condendas, proelia ineunda, negotiationes agendas, lites aut sequendas aut vitandas, matrimonia celebranda, sanitatem tuendam et multa alia. Hodie vero astrologi maxime de animis constitutis et de vita aptissime agenda versantur.

Usitatissima practicorum methodus consistit in erigendo et delineando horoscopio, quod caeli conspectum reddit, sicut illud dato loco dato tempore visum est. Cuius fundamentum est circulus signorum, in quo unicuique signo uncia circuli tributa est. In quem circulum planetarum positiones scribuntur non omissis sole et luna, quibus ut luminaribus magnis maior ceteris vis tribui moris est. Tum axes duae notantur, scilicet finitor linea transversa et medium coeli linea plus minus directa. Finitor et signum ascendens dicitur. Intra quadrantes iis axibus cardinalibus constitutas duodecim omnino ita dictae domus construuntur, quae licet impares sint, tamen quandam duodecim signorum similitudinem prae se ferunt.

Astrologia num scientia sit, peritorum minus interest, qui eam semper dixerint artem.

Schlaegel und eisen red.svg -5 (maxcorrigenda) Latinitas huius paginae magnopere corrigenda est. Si potes, corrige vel rescribe. Vide {{latinitas}}.

Roma[recensere | fontem recensere]

Astrologia Romam penetravit, quod illa alia terra praesertim Graeciam vicit. Propositum, autem, certe non beningne excipiebatur eadem ac aliae philosophia. Astrologi vel expulsi sunt Roma 139 anno ante Christum. Utrum atrologi autem identidem aut reverterunt aut numquam discesserunt. Ex octove ad tredecim constitutiones expulsendi pronuntiebantur de morte Iulii Caesaris (44 a.C.n.) ad Marcum Aurelium (180 p.c.n.).

Militia astrologia usa est, apud duces Gaium Marium et Lucium Cornelium Cinnam. Astrologia usurpata duci convalidando cum populo. Augustus suam genesem vulgavit et nummos gerentes suum lunae omen (Capricornum) cudit. Tiberius, qui erat successor Augusti, erat astrologus. Rhodi dum exsulavit astrologiam didicit. Magister Tiberii, qui nominabatur Thrasyllus, librum Pinax de astrologia scripsit. Igitur, putemus imperium Romanum astrologiam quidem complexum esse, sed dolum non toleravisse. Nam cum varii astrologi quendam obtinere requum narravissent, Tiberius ipse astrologos Roma expulit. Rogavi me num Tiberius esset simulator.

Romani imperatores quoque expulerunt astrologos ut astrologiam sibi coeceret. Nam astrologiam validum instrumentum abditae cognitionis petendae causa videbant. Astrologia autem numquam erat unicus aditus faciendorum gravium consiliorum, sicut in Babylonia.

De Claudio Ptolemaeo[recensere | fontem recensere]

Claudius Ptolemaeus modernae hesperiae astrologiae pater videtur. Tetrabiblos, qui sum gravissimus liber de astrologia, scripsit. Quis adgnovit terram esse centrum caeli, sole, luna, et aliis astris circumeuntibus. Cum hypothesis eius confutata sit, astrologi locos et motus caeli theoria computant.

Etiam disciplinam planetarum et stellarum composui. Item, omina zodiaci confecit. Liber omina zodiaci explicat. Quis mathematicas consecutiones saeculis, et gentibus non singulis hominibus, defixit. Aliud volumen Tetrabiblos locos et motus caeli afficientes tempestatem terrae confert.

Tandem, tertius liber astrologiam singulo cuidam homino explicat. Quisquam rogat quid suum omen declaret. Claudius Ptolemaeus suasit ut omen hominis defluat conceptu. Itaque, apud astrologum, hic dies formam lunae et motum astrorum definivit. Interim, cum dies conceptus sit valde difficilis definitu, dies ortus usurpata saepe. Apud opus huius astrologi, sol et Saturnus sunt patrii et luna et Venus sunt maternae. Quis defecit affirmare incessum aequinoctialis. Hoc erratum maximum uitium operis putatum est. Interim, etiam multis erratis, Tetrabiblos est valde concupiscibilis.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad astrologiam spectant.
  • Lucae Gauricii Opera omnia, anno 1575 Basileae impressa.